Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 13: Versus 32

Cum autem creverit.Toto mundo vel in animo singulorum: quia nemo repente perfectus. Crevit et factum est in arborem, quia surrexit et ascendit in coelum. Vel creverit, id est, mentibus hominum quantae sit virtutis innotuerit. Caetera apparent olera, quae cito crescunt et corruunt: non vivida, sed marcida: illa non olus, sed arbor fit, ubi folia cum fructu, et in ejus diversis sententiis spirituales quiescunt.Oleribus et fit arbor.Id est, dogmatibus philosophorum, quae cito crescunt et corruunt, nil vitale promittentia.
(* Traductions européennes)